- TETHYS
- TETHYSuxor Oceani, Terrae et Caeli filia. Hedsiod. in Theogonia, v. 134.Οὐρανῷ εὐνηθεῖϚα τέκ᾿ Ω᾿κεανὸν βαθυδίνην,Κοῖοντε, χρεῖόν θ᾿, Υ῾περίονά τ᾿, Ι᾿απετόν τε,Θείαν τε Ρ᾿είαν τε, Θέμιν τε, ΜνημοϚύνην τε,Φοίβην τε χρυϚοςέ φανον, Τηθυν´ τ᾿ ἐρατεινην´.Ovid. l. 5. Fastor. v. 81.Duxerat Oceanus quendam Titanida Tethyn.Catullus, Epigr. 67. v. 70.Luce tamen canae Tethyi restituor.Ovid. l. 2. Fastor. v. 191.——— Caamque petit Saturnia Tethyn,Virg. l. 1. Georg. v. 31.Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis.Dicta est quibusdam hôc nomine quasi τιθην´η i. e. nutrix, cum aliorum, tum Deorum. Est enim humiditatis domina, quâ omnia aluntur. Homer. Il. ξ. v. 201. 302.Ο᾿κεανόν τε Θεῶν γένεσιν τȏυ μητέρα Τηθυν´.Aliud tamen etymon exsculpsit Plato in Cratylo: Τὸ μὲν τῆς Τεθύος οὐκ ἐννοῶ ὄνομα, τί βούλεται. ΣΩΚΡ. Α᾿λλὰ μὴν τοῦτό γε ὀλίγου αὐτὸ γέλει, ὅτι πηγῆς ὄνομα ἐπικεκριμμένον ἐςι. Τὸ γὰρ διαττόμενον καὶ τὸἠθούμενον πηγῆς ἐίκασμά ἐςιν. Ε᾿κ δὲ τούτων ἀμφοτέρων τῶ δνομάειων ἡ Τηθὺς τὸ ὄνομα σύγκειται. Ponitur aliquando pro mari. Lucan. l. 6. v. 67.Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent,Unda Caledonios fallit turbata Britannos.Idem, l. 1. v. 413.——— An sidere mota secundoTethyos unda vagae lunaribus aestuet horis?Ubi maris fluxûs, refluxûsque causam facit lunare sidus, uti Tullius, l. 2. de Nat. Deor. c. 7. Senec. de Provid. c. 1. Plin. l. 2. c. 99. Strabo, l. 1. et 3. Photius docte et ubertim, c. 24. Solin. c. 36. Vide Melam, l. 3. c. 1. Et adde Silium, qui sic de hac re, l. 3. v. 58.Cymothoes ea regna vagae, pelagique laboresLuna movet. Luna immissis per carula bigis,Fertque refertque fretum, sequiturque reciproca Tethys.Nic. Lloydius. Ex Oceano Doridem sustulit, Thetidos ex Nereo matrem, sicque eius avia exstitit, ut diserte testatur Catullos, de Nupt. Pelei et Thet. Quam in rem vide plura apud Voss. de Idolol. p. 708. ut et infra in voce Thetis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.